Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
in Comitatu de Baranya exislentes , cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis earumdem, perpetuo et irreuocabiliter possidendas, sub eisdem terminis, et metis, sub quibus antea sunt possessae. Vt i^itur ipsius fidelitatis et deuotionis merita se offerant oculis posterorum, et donationum ob baec factarum tituli persistere valeant in vigore, praesentes eidem magistro Laurentio concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasii , electi Albensis ecclesiae , aulae noslrae \ ice-Cancellarii, dilecti ac fidelis nostri. Anno Domini MCCLXIV. idibus Aprilis , regni autem nostri anno XXIX. " E MSS. Wagneriano- Jankovichianis in 4. P. I. pag. 66. Sfjq. A. Ch. 1264. Idem Bela Sixto, Lectori Strigonien. possessionem Heteny, in Comitatu Comdrom. confert. Bela, Dei gratia, Hungariae etc. — Rex — Quod cum discretus Vir , Magister Sixlus Lector Strigon. dilectus et fidelis clericus noster, missus per nos ad curiam Romanam ibidem pro regiae dignitatis lionore et bono status regni nostri spretis capitalibus inimicis aduersariorum et aemulorum nostrorum, aeris intemperie, et aliis incommodis, innumerabilibusque per multos annos , subeundo iurgiorum laboriosum certamen ; defendisset nos et iura coronae nostrae, fideliter et prudenter, aliaque plurima nostra et regni nostri negocia, sibi in praefata curia ad promouendum commissa, laudabiliter et vtiliter procurando ( donat ei possessionenr Heteny inComitatu Komarom.) Datum per inanus Magistri Farcasii Albensis electi aulae no-