Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
larii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, sexagesimo quarto, regni autem nostri anno tricesimo. " Apud Bardossj Suppl. p. 48. sq. A. Ch. 1264. Ifiem Bela Diotiysio et Siephano terram Drauch desertam , Castri de Baranya, confert. Bela, Dei gracia , Hungarie, Dalmatie, Croatie, Bame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex. Omnibus presens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad Vniuersorum notitiam, tam presencium, quam futurorum, tenore presencium "volumus peruenire, quod Dionisius et Stephanus ad nostram accedentes presenciam, nobis humiliter supplicarunt, petentes, vt quamdam terram Castri de Barana, Drauch xocatam, habitatoribus destitutam , eis ob merita seruitiorum suorum conferre dignaremur. Verum quia de eo , quod eadern terra esset vacua, ac ab habitatoribus destituta , nobis plena veritas non constabat, fideli nostro Beato Abbati Varadiensi , vt ad illam terram accederet, et eam, si vacuam, et ad dictum castrum pertinentem inueniret, eisdem Dionysio et Stephano assignaret , nostris dedimus litteris in mandatis. Idem itaque BeatusAbbas Waradiensis, regio obtemperans mandato , vt decebat, super illam terram personaliter accessit, et sicut nobis rescripsit, inuenit eam esse vacuam, et ad praedictum castrum pertinentem, quarn conuocatis coinmetaneis et vicinis nullo contradictore existente, sicut nobis mandauit, de nostro mandato statuit Dionisio et Stephano supradictis. Nos igitur considerantes meritoria seruitia Dionisii