Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

minato magistro Angelo et reuerendo archiepisco­po Strigoniensi, Domino Ph. (Philippo) Metropo­litano nostro, ac Yenerahilibus patribus L. (Lam­perto) Agriensi, Ph. (Philippo) Yaciensi, P. (Pau­lo) Vesprimiensi, et V. (Vincentio) Nitriensi Coe­piscopis et sulfraganeis nostris, sancti Martini de sacro monte Pannonie , S. Benedicti de Varadino, Sexardensi et Symigiensi Abbatibus Ordinis Sancti Beuedicti , Quinqueecclesiensis, et consuflraganei nostri Episcopi, Syrmiensis, Transsyluanien. Epi­scoporiun procuratoribus, et quam pluribus aliis Premonstratensis , et aliorum Ordinurn prelatis , prepositis, archidiaconis, plebanis, in ecclesia pre­jiositali exhibitis nobis litteris, et mandato aposto­licis, quod vtile visum fuit et expediens eidem magistro Angelo , et nobis aliqua super mandato apostolico cum maioribus prelatis secrecius tracta­re, Strigoniensi Archiepiscopo et nobis, qui pre­sentes eramus , episcopis omnibus, procuratoribus archiepiscoporum absentium, abbate Sancti Mar­tini duntaxat, apud ipsum remanentibus , alii re­ceperunt se in partem , et sic se mouentibus, et retrahentibus se seorsum , procuratores episcopi Quinqueecclesiensis coram nobis dixerunt, quod ipsi Archiepiscopi, Episcoporum presencium, pro­curatorum Archiepiscoporurn absencium a consor­cio, colloquio, et consilio cum iniuria et ignomi­nia Domini sui excluderentur, quia Dominus eo­rum licet non Archiepiscopus , pari tamen cum archiepiscopis gaudebat prerogatiua, vtpote exem­ptus, et pallio decoratus. Quibus auditis venerabi­lis pater Archiepiscopus Strigoniensis proposuit protestando, quod cum verba procuratorum Epi­scopi Quinqueecclesiensis essent blasphemie, et in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom