Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ctaeque Strigoniensi Ecelesiae, ac vobis Domino meo Philippo Strigoniensi Archiepiscopo , vestrisque successoribus canonice intrantibus; non ero in consiiio , neque in — vt vitam perdatis, aut membrum ; aut vt capiamini, mala captione ; consilium , quod mihi per vos, aut per litteras vestras , aut per Nuncium Yestrum vel vestros manifestabitis, ad vestrum damnum nulli pandam. Archiepiscopatum Strigoniensis Ecclesiae , et eius iura adiutor ero ad defendendum, et retinendum, saluo ordine meo, contra omnes homines. \ rocatus ad Synodum veniam , nisi praepeditus fuero canonica praepeditione; nuncium, vel nuncios vestros, quem vel quos certum vel certos esse cognouero, in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuuabo. Sic me Deus adiuuet, et liaec sancta Euangelia. Datum et actum anno Domini MCCLXIII. E MSS. Heuenesi Tom. R. nro. 61. p. 360. Originale in Archiuo Primatiali. A. Ch. 1263. Vrbanus IV. PP. ne vllus Fratres Templi in Hungaria aggrauet, vetat. Yrbanus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Dilectis Filiis, Magistro et fratribus domus militiae Templi Hierosolymitani in Hungaria salutem et apostolicam benedictionem. Consuetudo quaedam, quin potius corruptela, in plerisque locis regni Hungariae, vt accepimus, inoleuit, quod videlicet, quando Ecclesiarum, et aliorum religiosorum homines de corpore ad alienum dominium se conuertunt, si eos vestrum aliqui, quorum ipsi sunt homines, forte conueniunt coram Iudice compe-