Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

cedenlem el medietatem ipsius fesli diei nobis, me­diantibus \ doneis nunciis remiserunt. Yeriim iidem, sua pacta et iuramenta soliti \ioIare, per yada in­uenta et sibi aptata, clara nocte ad nostram par­lem cum omni exercitu suo transiuerunt. Et quum diceremus : pax et securitas; subito cum inenarra­bili multitudine contra nos improuisos apparuerunt in campo. Et quum in spe threugarum vix deci­ma pars nostri exercitus penes nos pro nostre cu­stodia personae remansisset, eo, quod plures de nostris Ir-ansito Danubio, oppidum Ilemburg in­trauerant ; alii vero curribus descenderant ad sta­tiones et loca castrorum; hostes nostri , fraude pleni, in modum semicirculi , per ordinatas acies nos cingentes, nisi Dominus adiuuisset, viuos for­sitan deglutissent. Igitur in tam ineuitabili neces­sitatis articulo constituti, attendentes , potestatem esse coelestem, sed quoniam non multitudine ex­ercitus, sed de coelo victoria datur, munere ma­gni Dei; totam in adiutorio Altissimi spem po­nentes, nostros adiutores et comilitones primitus adhortati, et in plurimos aduersariorum cuneos, data nobis de coelo fiducia, irruimus confidenter, quos Deus per manus nostras et nostrorum, ym­mo suorum militum exterruit et prostrauit, et in fugam conuertit ita, vt fugientibus cum impetu, et se inuicem comprimentibus dictus fluuius Mora­ua, iuxta sui praesagii nominis ethimologiam, tam­quam mare rubrum egipciis, multo caesorum san­guine rubricatus , factus sit in se submersis et in­tro euntibus mortis via. Si quidem in eodem flu­mine fugiencium a facie Dei peccatorum tanta per­iit multitudo, quod per cadauera hominum et equo­rum , quasi perfectos pontes, nonnulli ex nostris Tom. IY. Yol. III. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom