Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
renitati, vt quanto quis sibi fidelius famulatur, tanto propensius regiae munificentiae donis decoretur. Hinc est, quod ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod attendentes merita et seruitia dilecti et fidelis nostri Iule, fdy Ladizlay, quondam Bani, quae idem a primaeuis nostrae et suae vitae temporibus nobis exhibuit, fideliter ac — dubiis fortunae casibus saepe et saepius se et suos pro nobis exponendc: nolentes ipsius multa et alta seruitia onuii laude (dignissima) ingratitudinis silentio praeterire, licet pro modico reputem-us hoc, quod in praesenti agimus respectu eorum , qu;'e facere deberemus; quasdam terraS vduarnicorum nostrorum in Transiluanis partibus existent.es, legitimis suis incolis carentes: Wiz, Munora , Hassach , Nogrech , et alias , ad dictos Vduarnicos nostros in illis partibus pertinentes, praenominato magistro Iulae irreuocabiliter concessimus, dedimus et donauimus tam sibi, quam suis heredibus , heredumque successoribus iure perpetuo possidendas. Vt igitur haec a nobis ipsi magistro lulae legitime facta donatio robur perpetue firmitatis obtineat, nec vnquarn processu tem- ' porum per quempiam valeat in irritum reuocari, saepedicto Magislro Iulae, et per eum suis heredibus, nostras tradidimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti , Praepositi Orodiensis , aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Miliesimo, Ducentesimo, sexagesimo tertio. " E coll. Hcuenesi. Tom. LVIII. TT. p. 212.