Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

yf, Ch. 1265. Bela IV, U. II. diuisionem terrae metalis inier Saxones lllesfaluenses, et Draucarios suos, per Comi— tem Michaelem factam , confirmat, Bela, Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croa­cie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cuma­nieque Rex. Omnibus praesens scriptum inspe­cturis salutem in omnium saluatore, Solet cau­sarum diftinitio litterarum testimonio communiri , ne per litigancium abusum falsitas praeiudicet ve­ritati, aut iniquitas praeualeat- equitati. Proinde ad vniuersorum noticiam barum serie volumus peruenire. Quod accedentes ad nostram presenci­um Saxones nostri de villa Yrsi in Scepus ex vna parte, et Draucarii nostri cum Michaele, Comite eorum de Scepus ex altera, super terra intra vil­lam Yrsi et inter villam Drauch existente; super qua contentio vertebatur inter ipsos, taliter con­cordarunt, sicut Michael Comes , et partes coram nobis recitarunt: quod ipse Comes Michael prefa­tarn terram diuisit in duas partes, per vnam viam, quae de villa S. Ladislai vadit ad villarn Lywche, tali modo ; vt vna pars eiusdem terre a parte me­ridionali cessit Saxonibus, praenotatis de villa Yr­si, ab altera vero dicte vie, videlicet ab aquilone, cessit in ius et proprietatem Draucariorum nostro­rum predictorum. Et vt ipsa diuisio, cum consen­su partium per prefatum Michaelem Comitem facta, semper salua et inconcussa permaneat, ad petitio­nem partium litteras nostras concessimus, duppli­cis sigilli nostri munimine roboralas. Datum per manus Magistri Farcasii, electi Albensis, aulae no­strae Vice-Cancellarii dilecti et lidelis. Anno Do­mini Millesimo Ducentesimo sexagesimo tertio, re­gni autem nostri vicesimo octauo. "

Next

/
Oldalképek
Tartalom