Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

tam Ilungariam. Item similiter deeimam partem percipiet idem Archiepiscopus ante omnia de fru­ctibus Camerarum, pro quantacunque pecunia po­terunt Jocari, exceptis ponderibus, quae olficiali­bus archiepiscopi pro ferramenti custodia sunt de­putata. Item similiter de pecudibus et pecoribus exigendis ab Olachis et SicuJis , idem Archiepisco­pus percipiet decimam partem. Item, quod nobi­les regni nostri ipsi Ecclesiae Strigoniensi posses­siones suas viuentes et morientes, sine requisitione regie Maiestatis vlteriori donare, et legare pos­sint; sine praeiudicio tamen possessionum suorum proximorum ; et se subiicere ad seruiendum mo­re nobilium exercituantium aliorum ; saluo eo , quod vduornici et tauernici, ac ceteri seruilis con­ditionis homines, regiae, et reginali maiestati SUID­iacentes , et ad certa seruitia deputati, haec fa­cere non possunt, nisi super eo per successores reges requisilio et priuilegialis concessio specialis de nouo habeatur. Item, quod vbicunque in po6­sessionil)us ipsius Ecclesiae Strigoniensis, et infra suas metas metallum auri et argenti, vel quidpiam aliud inueniatur, ipsi ecclesiae dinoscitur pertinere in tola vrbura percipienda. Item super possiessio­nes eiusdem Ecclesiae nuUam collcctam, nuilum censtun , regio fisco applicandum, possunt dicare etexigere, vel lucrum camerae , quod super po­pulos omniimr regnicolarum quandocunque dica­re, et exigere consueuerunt. Item, si Nobiles ec­clesiae Strigoniensis in furto, vel spolio, casucon­tingente, per palatinum regni vel iudicem curiae nbstrae, vel successorum nostrorum, ordine iuris seruato interficiantur ; possessiones taliter interfe­ctorum non ad palatinum Regni, vel iijdicemCu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom