Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
vadit vsque ad montem Wagh, quod cadit ad fluuium memoratum; ibique termini et metae terrae Debrethe terminantur. Vt igitur huius nostrae do~ nastionis series robur obtineat perpetuae firmitatis; praesentes litteras sub aurea biilla nostra concessimus et contulimus propriis nostris manibus roboratas. Datuin per manus Venerabilis Patris, Philippi, Dei gratia , Strigoniensis Archiepisoopi, aulae nostrae Cancellarii , dilecti et fidelis nostri, Anno Domini MCCLX. tertio. Regni autem nostri anno vicesimo octauo ; quinto decimo Calendas Aprilis. " Ex Originali, in arcliiuo Camerali conseruato, exscripsit Ileuenesi MSS. Tom. 61. p. 150. Ex transumpto Ladislai de anno 1275, quod in archiuo est Capituli Poeou., fecit expediri 111. Dom. B. Alojsius Mednyanszky. A. Ch. 1263 Maria Regina super iisdem possessionibus pro Abbatia S- Martini suas addit priuilegiales. Maria, Regina Hungariae super iisdem possessionibus per cambium Abbatiae S. Martini collatis, suas addit priuilegiales. Anno MCCLXIII. Harum quoque Originales sunt in Archiuo Abbatiae montis Pannoniae. A. Cli. 12G3. Idem Bela fundationales PJ aepositurae S. Iacobi de Moriczhida Ord. Praem. confirrnat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Vniuersis praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersoruin notitiam tenore praesentium volumus peruenire : quod dilectus et fidelis Baro noster