Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
pradicti , in possessionem corporalem oranium praemissorum per dilectum et lidelem nostrum Magistrum Mutirium, Praepositum de Sepus , Cancellarium Dominae reginae, karissimae consortis nostrae, nomine Ecclesiae fecimus introduci; determinantes, vt si quis haeredum nostrorum contra huiusmodi donationem nostram, pia ac salubri consideratione dicto monasterio factam, aliquid attemptauerit, S. Martinum, et S. regem Stephanum sibi sentiat aduersari. Metae autem praedictarum possessionum, videlicet Vjhel , Lubou , Potworich, et Debreta, hoc ordine distinguuntnr: Metae Vjhel sic incipiunt: a parte videlicet orientali, iuxta villam Moduna, vltra fluuium Vagh, et descendunt in alueo quodam, in quo prius aqua Vagli in magna parte defluebat; et quatenus deuiauit idem alueus, scilicet meatus aquae, Holthwagh appellatur ; et in eodem descenditur, dein fluuio Vagh coadunatur; et est ibi insula, in qua terra sufliciens nouem aratris cum ipsa arabili, et nemore continetur; alueus autem praedictus aduicinatur fluuio Vagh apud villam Mosowcz, et transit ad partem meridionalem, vbi sunt duae metae erectae, iuxta ipsum fluuium; deinde vadit per metas distinctas, quae diuidunt et separant de villa Mosowcz ad quoddam nemus, quod Luswch nominatur; et transit ad idem nemus in quadam via antiqua; et iuxta idem nemus vadit ad partern occidentalem ad arborem piri et ibi transit via publica, et ascendit ad montes, per metas continuas, quae diuidunt et separant; de villa Thekche castrensium castri Nitriensis, et tendunt ad finem syluae Nezez, vocatae, quae remanet in ius Wyhel de terris Moduna; et inter easdem villas descen-