Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

nore rulilantes, turrim in castro superiori et alia aedificia ibidem suis expensis et sumtibus propriis construxerunt, vt in illis opportuno tempore resi­dentes in conseruatione dictae turris, contra iusul­lus Theutonicorum, vel aliorum venientium con­tra regnum, seruitium valeant exhibere; per quod nobis et eidem Castro non modicum commodi spe­ratur posse prouenire. Nos igitur, qui fidelibus nostris iuxta sLiorum exigentiam meritorum ma­num regalis mLinificentiae debemus aperire, atten­dentes, qLiod iidem fideles nostri prope castrum memoratum in possessionem aliqLiam, de qLia sibi, suisque ad ipsum Castrum commode victualia de­ferrent, non habeant, duas terras Castri ferrei NN. vocatas ab ipso castro exceptas penitus et exemtas, quarum vna vacua esset, et habitatori­bus destituta, super alia vero , quatuor mansio­nes castrenses dicebantur residere, ipsi Mauritio Magistro et Ioanni Comiti, et Deta nominatis et eorum heredibus, dedimus et contulimus irreuo­cabiliter, iure perpetuo possidendas. Itaque dimi­dietatem praedictarum duarum terrarum idemMa­gister Mauritius solus, el aliam dimidietatem lo­annes et Deta h^ebunt communiter praenotati. Quarum terrarum metae et termini, prout magi­ster Benedictus, Iudex CLiriae Dominae reginae, Consortis nostrae Charissimae, Comes Castriferrei et capitulum eiusdem loci, per quos ad corpora­lem possessionem earumdem ipsos introduci feci­mus, rescripserunt, hoc ordine distinguuntur (Metae desunt) Yt igitur huius nostrae donaLionis series robur obtineat perpetuae firmitatis, nec per quempiam valeat retractari, praesentes concessi­mus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. 8 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom