Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
immense donationis, seu instrumenti minus solJempniter concepti, aut cuiuslibet alterius obiectionis interuentu, quam adinuenire possent aucupatores sjllabarum, seu inuentores cuiuscunque subtilitatis, quam omnem in hoc casu pronunciatione regia reprobamus: quum et nostra presentialis auctoritas sollempne 1'aciat non solleinpne, et nihil immensum re^alis sublimitas, in dando debeat reputare; quod immensunl non reputat totum eum, quem accepit a coelesti numine principatum. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras dedimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dalum per manus Farcasii, aule nostre Vice - Cancellarii , electi ecclesie Albensis , dilecti et fidelis nostri, A. D. MCCLXIII. VII. Idus Ianuarii, regni autem nostri an. vicesimo octauo. " Ex originali Pray Cod. I. Dipl. Profani p. 49. Sigillum dupplex, sed cuius circumferentia ium magnam partem auulsa est; in rubro albocjue filo sericio pendens. ln auersa parte retert iconem regis in tbrono sedentis , dextra sceptrum , sinistra globum cum cruce tenet, ad mediuzu pectoris adducta, in aduersa parte crux geminata sine tricolle. Y. etiam Kerchelich JNot. Praelim. p. 508. Katona T. VI. p. 377. Vix-vnquam legatum hoc Bela apprehendisse , ac Praepositus Dominium Krainburg obtinuisse, videntur. A. Ch. 1263. Idem Bela Tatam, a Deodato Coenobio O. S. B. ab ipso fundato, cum consensu S. Stephani donatam, confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ilamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, CLImaniae, Bulgariaeque Bex. Omnibus Christi fidelibus , praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Vniuersorum notitiae volumus