Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

prtndus atiri ratione terragii nobis dare etsoluere teneantur, et cuiuslibet conditionis homines in ea­dem commorandi liberam habeant facultatem; fo­rum etiam liberum concessimus eisdem. Sane ipso­rum libertatis vtilitati et commodo ex animo in­tendere cupientes, vt iidem hospites nostri et alii aduenientes maiorem habeant diligentiam residendi, de consilio et consensu Venerabilis Patris, D. Phi­lippi, Archi-Episcopi Strigoniensis concessimus, vt Ecclesia ipsorum Parochialis ab omni decimati­one sit excepta penitus et exempta , et fruatur li­beris decimis, secundum quod fruuntur Ecclesiae Paroehiales Carponensis et Banensis ; et Domino A. Episcopo Strigonien. Plebanus eorum de quinqua­ginta mansionibus de culta terra, absque nouali­bus, vnam marcam fini argenti, cum pondere Stri­gonien. dare et soluere teneatur annuatim. Item vo­lumus, quod terram, ac alia iura, quae eisdem sunt certis metis assignata, pacifice possidere vale­ant perpetuo et habere. Yt igitur huius nostrae concessionis series robur obtineat perpetuae firmi­tatis, praesentes eisdem hospitibus concessimus li-' teras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasii, Albensis Ec­clesiae Pi aepositi, aulae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domirii MCCLX. Tertio nonas Aprilis, regni autem nostri A. XXIII. Ex analectis TJipI. Wagnerio-Jankovicli nro. 154. Com­plcte, ac cxactius exhibet Transumptutn Colicc!;. Gcorg. Gyurikovics. in anno reguninis error est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom