Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A> Ch. 1254, Fhilipjjus, Praeposilus Slrigonien. Hippoly­tum terram suam , Z6d6 dictam , Ai chiepiscopo Slri­gon. vendidisse testatur« Philippus Praepositus, et Capitulum Strigo­liiensis Ecclesiae, omnibus praesentes litteras in~ specturis, salutem in Domino. Ad Vniuersorum notitiam tenore praesentium volumtts peruenire, quod Hyppolitus, filius Petri, in nostra praesen­tia constitutus, terram suam lotam Zoudou no­mine, metis vndique circumdatam, quoniam (quam) viri inspectores ad hoe, vt dicitur destinati , sex aratrorum esse dixerunt, confessus est se vendidis­se Venerabili Patri, ac Domino nostro Benedicto Archiepiscopo Strrgoniensi pro viginti marcis ar­genti , sibi coram nobis per certos nuncios eius­dem Domini nostri, nomine ipsius plenarie per­solutis. Vt igitur huius venditionis et emptionis coram nobis legitime et solenniter sine contradi­ctione aliqua celebratae series in posterum neque­at in dubium reuocari, ad instantiam et petitionem praesentium praesentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno MCCLIV. per manus Magistri Sixti Lectoris Strigoniensis octauo Kalendas Octobris­u E MSS. Heuenesi Tom. B. nro 52. alias R. nro 61. p. 392. Originales in Areliiuo Primatiali. A. Cli. 1254. Extractus JDiplomatum aliorum anni huiue. 1.) Fassionales Capituli Agriensis, super pos­sessione Petri, penes fluuium Hernad, in Comitatu Abaujvar existente, per Comites de genere Tulcsva Michaeli Coiniti de Sarus pro octo marcis argenti perennaliter vendita emanatae. Anno MCCLIV, In pergamena sub pendenli adhuc sigillo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom