Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
putando, et nostro conspectui, et Baronutn nostrorum per suuin militem destinauit. Item cum quadam vice exercitum nostrum contra Austriain duximus destinandum, dictus fidelis noster semper aspirans ad incrementum gloriae regiae Maiestatis, et lionorem , quemdam bonum militem et famosum de Imperg, Capitaneum illius regionis, Preucel nomine nuncupatum , qui cum exercitu suo de dicto castro lmperg prodierat in campum, ipse prior anle omnes impetum faciens in eumdem, hasta de dextrario suo potenter deiecit in terram, et dextrarium suuin lancea transfixum ibidem interemit ; quo pacto exercitus dicti Preucel territus et confusus terga dedit et multis ex his peremtis, alii fugae praesidio in idem castruin vix se recipere potuerunt. Nos igitur ad tam praeclaruc fidelitatis , et seruitiorum ipsius exhibitionem , licet non condigna remuneratione, cuncto tamcn assensu , et gratiae nostrae bcneplacito occurentcs , quaindam terram vacuam nomine Terebes, in Coinitatu de Zothmar existentem , super aquain Thur , quae quondam fuit Por de genere — — — qui eamdem propter furtum et latrocinium amiserat, et de his conuictus per Baronum nostrorum sententiam, dicta terra ad nostram donationem deuoluta exstitit , pleno iure dicto fideli nostro suis haeredibus haeredumque successoribus , ex liberalitate regia contulimus, et dedimus in perpetuum possidendam. In cuius terrae possessionem pacificam et corporalem ipsum per fidelem nostrum Dionysium, filium Merth deZothmar, fecimus introduci, et statui verbo nostro cutu omnibus ytilitatibus et pertinentiis suis sub eisdcin metis et terminis, prout memoratus Por eamdcm