Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

inspecturis, quod Georgius , Abbas S. Benedicti de Grana, requisiuit a nobis quandam particulam terre super Machkarwv (Macskarev); quam etiam testimonio proborum virorum suam esse compro­bauit; et nos inquisita et cognita rei veritate a lobbagionibus Strigoniensis Ecclesie, et aliis , di­ctam terram eidem Abbati restituimus perpetuo possidendam. Ita quod portus pertineat ibi eidem Abbati, vbi est meta; et inferius descendendo est meta alia, vbi est rubus; deinde tertia meta est, vbi duae viae continuantur in vnum. Preterea nos habemus terram ibidem in latitudine trium iuge­rum, versus montem, ad vsum populorum nostro­rum de villa Sewleus. Vt autem huius rei series durare queat in posterum, ad instantiam praedicti Abbatis praesentes litteras concessimus, sigilli no­slri munimine roboratas. Datum anno Domini M. CC. quinquagesimo primo. " E membrana Originali Archijii Metrop. Strigon. Si­gillum Stephuni huius a PeterGo ad annum 1251. Con. P. I. p. 62. exhihitum , <|uo qua Cardinalis vsus est, a primaeua simplicitate multum recedit. Confer lacobt Praenestini sigiilum ibidem p. 87. Rolandi Vesprimien. Episcopi ad annum 1226. Con. P. If. p. •112. Stephani item alterius Zagrab. ad an. 1237. Con. P. I. p. 162. A. Ch. 1251. Benedictus, Colocensis Archiepiscopus, quam­dam terram suam in Vriuta A. Episcopo Strigoniensi ex amicitia donat, vineas vero suas in promontorio Strigoniensi vendit. Nos Benedictus, Dei gratia Colocensis A. Epi­scopus, significamus Vniuersis, praesentes litteras inspecturis , quod cum nos quamdam terram, no­mine Vrcucha iuxta Strigonium, ex donatione Do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom