Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
fidelis nostri. Anno Dominl MCCL. IX. Octobris. regni aulem nostri anno XV. " Apud Wagner, Annal. Scepus, P. I. p. 197. Katona Tom. Vt. p. 137. Donationem hanc clarius exhihet Diplotna confirmatorium Ladislai Chuni, A. 1278. producendum. Originale eius authenticurn existit in archiuo capituli Scepus. A. Ch. 1160. Idem Bela terras qnasdam in Prouincia Trenchinensi filiis Filae praefati addicit. Bela, Dei gratia, Ilung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gal. Lodomer. Cumaniaeque Bex. Omnibus Clrrisli fidelibus , praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Quum liberalis regura donatio secura in illorum lieredes merito deuoluatur, qui patrum suorum fidelium inliaerentes vestigiis, fidelitatum sedulo praestant obsequia, et regiae student Celsitudini complacere; proinde ad vniuersorum, praesenlium et futurorum, notitiam harum serie volumus peruenire, quod, quum post generalem regni nostri destructionem ex saeua irruptione Tartarica possessiones nobilium desolatae iacerent penitus, et destructae, nosque vt his, qui nobiscum in tribulationibus perstiterant fideliter, in terris, vbi se reciperent, prouideremus, et ius induceret, et pietas persuaderet; inter alia beneficiorum nostrorum solatia, quae necessitatem habentibus studuimus impcrlire, dilecto et fideli nostro FileBano, qui post exitum Tartarorum, possessionibus funditus deuastatis, non habebat, vbi caput reclinaret, in terris nomine Byucha, et Hoznucha, in Comitatu Trinchiniensi sitis, et ab eodem Castro exemtis, recolentes virtutum suarurn insignia, quae sibi penes maiestatem regiam Tom. IV. Vol. II. 5