Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

missuri, vniuersitatem Vestram monemus, et hor­tamur attente, mandantes, quatenus eidem eleeto, tanquam patri et pastori animarum vestrarum ple­ne, ac liumiliter intendatis, et exhibeatis obedien­tiam et reuerentiam debitam ac deuotam ; eius salu­bria monita et mandata suscipiendo deuote, ac ur­refragabiliter obseruando; interim procuratoribus suis eius nomine de reditibus, prouentibus et iuri­bus episcopalibus plenarie respondentes ; alioquin sententiam, quam idem rite — — — Lugduni II. Kal. Maii, anno VI. « Apud Farlatum Tom. III. p. 273. Katona Tom. VI. p. 132. sq. Hanc in rem meminit Tlxomas Ar. Diaco­nus Spalat. Hist. Salo. cap. XLVIII. p. 629. „ Sicque factum est, vt cassata postulatione praedicta , mitteret Apulum quemdam de partibus Beneuentanis, Rogerium nomine , ex oppido, quod turris coepit, vocatur. Fuit autem clericus, capellanus cuiusdam Cardinalis Ioannis Toletani, quem frequenter pro snis et ecclesiae negociis procurandis in Vngariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tartarorum ibidem inuen­tus est, et in eorum manibus incidens, inter ipsos per biennium fere, sub specie alicuius vilis et pauperis ser­ui delitescens, vix euasit mortis incursum. " jl. Ch. 1249. Innocentius PP. JK. reliquias S. Elisabeth ad Ecclesiain nsostructam transferendi facultatem largitur. Dilectorum filiorum, magistri et fratrum Teu­tonicorum hospitalis S. Mariae Hierosoljmitani, nobis oblata petitio continebat, quod, quum se­pulchrum, in quo Beata Elisabeth in Ecclesia B. Francisei de Marpurg requiescit, ipsius gloriosis meritis, miraculorum titulis refulgeat venerandis, ac per haec fidelium populorum frequentationibus dicta Ecclesia, cum laudibus oblatis omnium Ile-

Next

/
Oldalképek
Tartalom