Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
cam tyrannide saeuiebat, eam omnibus potentiae suae viribus persequendo, intendens, vt, oppressa illa, et filiis eius , nomini suo absque vllo protectionis obstaculo subiugatis, ipse singulariter , velut immane desolationis idolum, prae ceteris coleretur. Pro sua igitur et filiorum libertate tuenda tantis iam eadem Ecclesia erat fatigata dispendiis, tantis debitorum oneribus, quae necessario subierat, premebatur, quod inter angustias suas in alienum praesidium respirare non poterat; et ad ipsorum, alioruinque debitorum reliquias, quae adhuc soluendae supersunt, facultates eius vsque modo sufficere nequiuerunt. Nihilominus autem in tam vehementi procella, quae multipliciter eandem concutiebat ecclesiam, memoratus praedecessor, dum pro communi salute decertans erat, potius filiorum adiuuandus suffragiis , quam in aliorum praesidium aduocandus, caussae tuae omnino non defuit, sed adesse studuit paternae compassionis affectu; sicut exposita sibi tuae conditioni flagitabat necessitas, et infausti temporis qualitas permittebat. Porro, postquam sponsum , secundum cor suum, eidem Ecclesiae, quae diu vidua fuerat, miseratio diuina prouidit, a regno tuo, illo volente, qui habens in sua potestate ventos et maria, tranquillum de tempestate producit, gladius Tartaricus abscessisset , si necessitate spectante , de praedictorum Cardinalium pollicitationibus subuentio non processit; notari de defectu fidei promissa non impleta non possunt, quae fuerant in sublato iam necessitatis duntaxat articulo persoluenda. Adiecisti praeterea, quod, quum ad resistendum tantis hostibus non tibi sufficiant vires luae, si dictae sedis auxilio modo finaliter destitui