Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
per eandem sententiam praedietam terram S. Martini perpetuo et pacifice possidendam. In cuius rei firmitatem et robur praesentes litteras nostras concessimus sigilli nostri muniinine roboratas. Datum et actum Albae quinta feria post festum S. Micliaelis A. MCCLIX." E collect. Dipf. Wagneriano — Jankovichiana sub E. nro. 69. p. 349. sq. Katona Tom. VI. p. 281. Koller Epp. Quinq. Tom. II. p. 169. Qui tamen nonnulla erronee legit. ftefert etiam Farlatus Tom. V p. 372. Nos Bela, Dei gratia, Rex — — memoriae commendantes quibus expedit, significamus praesentium per tenorein; quod quum Germanus de villa Comlous — — in deferendis legationibus nostris ad Rusciam , fidele seruitium exhibuerit; eidem ( sequitur donatio , adiecta hac conditione ) ita tamen, quod in deferendis legationibus in Rusciam nobis, sicut hactenus, fideliter seruire teneatur — — Datum in portu equorum, in Octaua S. Martini anno Domini MCCLIX." Apud Pray. Diss. III. p. 55. KatonaTom.. VI.p. 280-1. A. Ch. 1259. ldem Bela , seruitia Nicolai , fdii Eymerechy terris castri Albensis et Szolgagyorensis praemiat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae etc. Rex Ad vniuersorum notitiam volumus peruenire : quod attendentes seruicia Nicolay, filii Eymerech, que nobis in domo nostra exhibuit a pueritie sue tempore iugiter, et indefesse; in recompensationem seruitiorum suorum, terram castri Albensis, et terram Castri Zulga Geuriensis existentem supra Zopokun; in qua olim Rechun