Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

inereamur gratiam in praesenti et gloriam in futu­ro. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod quum terras de Seepus generali­ter ad iudicium vocassemus, et ad perambulandum singuloruin terras ibidem dilectos et fideles no­stros, JVlagistrum Akus, Albensem Custodem, et Cancellarium Carissimae Consortis nostrae, nec nou Mjko, Comitem in Zoloum mississemus; inter ce­tera mandati nostri negocia exequenda , quuni praedicti ad terram , Almas nomine, peruenissent, ipsam in possessione fidelis nostri Mathiae, Prae­positi de Scepus , inuenerunt. Kequisitus auteni dictus Praepositus, quo titulo eam possideret, et si munimentum super terra eadem haberet; respon­dit: quod instrumentum Patris nostri Andreae re­gis, felicis recordationis, super ipsius terrae do­natione confectum , amissum in generali subuer­sione Tartarica exstitisset. Constitutis vero post­modum in eorum reditu coram nobis praedictis Magistris Akus etMiko Comite, cum Mathia Prac­posito memorato , sicut idem Praepositus nobis retulit , comperimus, quod praefata Ecclesia S. Martini, Praepositurae in Scepus, a Progenitori­bus nostris, et a nobis careret dotalitiis; nos ean­dem fauore regio prosequentes, quum sit de rno­nilibus regni nostri, eidein Ecclesiae ex debito no­stri regiminis prouidere tenemur; etiamsi in no­minata terra ei prouisum antea non fuisset, dictam terram Almas ob remediuin animae matris nostrae, clarae memoriae , damus et conferimus ecclesiae memoratae; vt nunc nostra donatio sit munimen et confirmatio praecedentis. Insuper concedimus eidem Mathiac Praeposito lo.cum in Castro Scepus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom