Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Cliristi fidelibus tam praesentibus, quam futuris salutem in omnium saluatore. Commemoranda re­gum nobilitas quanto sublimior, tanto debet esse prouidentior, vt non solum res temporales, verum etiam spirituales, eauta cognoseat dispositione; pro­uidentia et propensiori studio diuino cultui debeat adliaerere; proinde ad vniuersorum notitiam teno­re praesentium volumus peruenire, quod cum di­lectus nobis Frater Prior, et H. Ordinis Praemon­stratensium de monasterioS. Michaelis in insula Le­porum, temporalium defectum non modicum su­stineret; et vniuersa ipsorum religio, ac vitae san­ctitas, quibus se Deo, et liominibus commendabiles reddebant, requireret ex condigno , vt eorum inopiae silubriter succurratur: Nos igitur ob reue­rentiam Ordinis, et dilectionem fratrum dictorum, et praecipue pro salute animae piae memoriae, charissimae matris nostrae, tum ad obsequium Al­lissimo exhibendum, necessario vitae subsidio in­digens praedictam insulam leporum ad regiam Ma­iestatem pertinentem, totam cum omnibus vtilitati­bus et pertinentiis suis in suppleraentum praeben­dae dictorum Fratrum in memorato monasterio S. Michaelis degentium, legauimus, et reddidimus iure perpetuo possidendam; quam insulam et vtilitates eiusdem saepe dicti fralres Praemonstra. de gratia Primogenitorum nostroruin possidebant ab antiquo: dedimus etiam eidem Ecclesiae in villa P a z a d n u k vnum molendinum, ad regiam Maiestatem perti­nens, quod est iuxta molendinum Ecclesiae de Pi­lis; itein dedimus in viila Pardeo terram ad duo aratra, cum foeneto ad quadraginta falcatores, metis antiquis et fossatis circumdatam: quae terra a parte orientali terminat terrae Cruciferorum de

Next

/
Oldalképek
Tartalom