Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

lMint nos primo, postea bigas. Ille fluuius est ter­minus Orientalis Russiae; erat ibi tantae latitudi­nis, quantae est Sequana Parisiis. Currit vero ad meridiem in quoddam magnum mare, septin­gentorum milliarium, antequam pertingat ad mare Ponti; et omnesaquae, quas transiuimus vadunt ad illas partes. Ambulauimus inde tribus diebus non inuenientes populum ; tandem quarta die in­tientis hominibus gauisi sumus tanquam naufragi venientes ad portum. Tune aeeeptis equis et bo­bus iuimtis de mansione ad mansionem, donee per­itenimus vsque ad herbergiam Sartach secundo Ca­lendas Augusli. Regio ista vltra Tanaim est pulcherrima , ha­bens flumina et syluas ad aquilonem. Sunt syluae maximae, quas inhabitant duo genera hominum: Moxel scilicet, qui sunt sine lege, pagani. Do­minus eorum, et magna pars eorum fuerunt inter­fecti in Alemania: Tartari enim duxerunt eos ad introitum Alemaniae. — Post illos sunt alii, qui dicuntur Merdas , quos Latini vocant Merduos et sunt Saraceni. Post illos est Etilia, quae est maior fluuius, quam vnquam viderim; et venit ab aqui­lone de maiori Bulgaria , tendens ad meridiem, et cadit in quemdam lacum, habentem spacium qua­tuor mensium incircuitu, de quo postea dicam vo­bis. Ista ergo duo flumina Tanais et Etilia versus re.^iones Aquilonis, per quas transiuimus, non di­stant ab inuicem nisi decem dietis, sed acl meridi­em multum diuiduntur ab inuicein: Tanais enim descendit in mare Ponti; Etilia facit praedictum mare, siue lacum , cum aliis multis fluminibus, quae cadunt in illum de Persidc. Habebamus au­tem ad meridiem montes maximos, in quibus habi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom