Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

J. Ch. ilbli Lorandus Palatinus lirnites poasessionis Vraj dejinit. Nos Lorandus, Palatinus et Comes Posonien­sis , omnibus praesentium inspectoribus, duximus significandum : Quod cum populi de Vrev, Ca­strenses Castriferrei, Paulus de Choy, Bana Ca­stellanus eiusdem Castri , Farcasius , (ilius Basilii de Soltou, Simon, lilius Belkus, Georgius filius Vatha , Georgius de Olod , Iobbagiones Castri, Ponith Comitem corarn nobis conuenissent , pro­ponebant dicentes : quod ipse Ponith Comes octua­ginta iugera de terra Vrey in terram suam Nichk inclusisset; ad quod idem Ponith Comes responde­bat; quodterra ipsius Nickch metis antiquis essetdi­stincta; verum cum nos iuxta iuris processumipsum lactum in forma sacramenti iudicassemus deterini­nandum, Farkasius, filius Basilii , et Bana , super facie ipsius terrae comparendo noluerunt praestare sacramentum ; proinde his metis eidem Ponith Co­miti ipsam terram reliquerunt, sicut partes coram nobis recitarunt: Prima meta incipit iuxta Keurus et vadit ad occidentem ; et inde tendit ad rotun­dam pirum, quae est iuxta magnam viam; hinc itur inter duo iugera, quae vulgo Dulew voca­tur ; hinc per pratum itur, et tenet metas cum terra Chalacl; hinc coniungitur metis veteribus et antiquatis terrae Nichk memoratae. In cuius igi­tur rei testimonium litteras noslras praesentes con­cessimus, sigillo nostro roboratas. Datum apud ferreum Castrum , in crastino Sancti Michaelis. Anno Domini xYlCCLIV. Ex arclxiuo Coiuitum Niczky coram Curia Rcgia pro­Uuctum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom