Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
contra totam Dei Ecclesiam, prouocant et incurrunt. Dicunt enim Laiei: Ecce homines, qui non posuerunt Dominum adiutorem suum, sed multitudine diuitiarum suarum gloriantur; quod animorum elationes et gestus incompositi satis comprobant et ostendunt. Videtur siquidem adimpletum, quod pagani praesagio oculi fuerat figuratum: Omnia naturae praepostera legibus ibunt. Non sic habenda fides. Nec mirum. Seruit enim, Sara et Agar imperat. Affliguntur liberi, et serui obtinent principatum. Volentes igitur tantae insolentiae morbo necessariam adhibere medelam, Yt plenius et perfectius Theologiae studio insistatur, quae directae iter ostendit salutis, vel saltem philosophicis disciplinis, quae etsi pietate careant, tamen dirigunt ad sciendum et cupiditatis reddunt extorrem; quae omnium malorum radix et idolorum seruitus perhibetur. Hac irrefragabili constitutione statuimus, vt nullus de cetero saecularium legum professor, seu aduocatus, quatenuscunque in legum facultate singularis gaudeat praeeminentiae priuilegio speciali, ad ecclesiasticas dignitates, personatus, praebendas, seu etiam minora beneficia assumatur, nisi in aliis liberalibus disciplinis sit expertus, et vita et moribus commendatus existat. Cum per tales et Ecclesiae deturpetur honestas, et sanctitas exulet, fastus et cupiditas ita regnent, quod in cunctis suis lateribus grauem dolorem sentiat mater Ecclesia admirandis vlceribus sauciata. Si qui vero Praelatorum contra hoc statutum salubre, praesumtione damnabili aliquid attemptauerint, factum suum nouerint ipso iure , et se illa vice , poteslate conferendi priuatos. Et si