Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
l)us, heredumque successorihus auetorilate praesentium duximus conferendam, ah ipso Andrea Comite, et suis heredibus libere et pacifice possidendara. Vt igitur haec adnotatio robur obtineat perpetuae firmitatis, nec per aliquem subrepente versutia valeat infirmari; ad aeternam rei menioriam, praesentem paginam concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno Domini MCCLIV. secundo kalendas Septembris, regni autem nostri anno XIX." Ex apographa Katona Tom. Vf. p. 115. sq. A. Ch. 1254. Bela IV. R. H. priuilegium Andreae , donationales regis Colomanni , generationi Nezdini concessas, in se complexum, transcribit, Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis saiutem, in omnium Saluatore. Ex benignitate — — casu aliquo, seu vetustate fuerunt diruta, liber — seu donationes litterarum ex alicuius malitia valeant infirraari. Proinde ad vniuersorum praesentium et futurorum notitiam, harum serie volumus peruenire: quod constituti in nostra praesentia homines de genere Nopoc-mezte priuilegia libertatis suae, quae a progenitoribus nostris obtinuerant, nobis exhibendo, nostrara Celsitudinem implorarunt, vt cum eadem tempore vastationis Tartaricae, quo quisque se cauere non poterat, vt volebat, propter malam conseruationem , et ex antiquitate illorum dilapsa forent, pariterque et destructa, ipsa dignareraur ex benignitate gratiae re-