Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

expensarum quarumlibet pro ipsis elargitionem fa­ciendam , vllo vnquam tempore teneantur. Quod nec contra piorum antecessorum nostrorum statu­ta, et nostra, Palatinus vel Vice - Palatinus, aut Comes quiscunque Parochialis, et generaliter nul­lus Baronum, vel Procerum Begni nostri, super eosdem descensus violentos facere deheant, atque possint; imo si casu residentiam inter eosdem fa­cere , vel super eosdem, contingeret; nihil iniun­cti eisdem facere teneantur. Neque per hoc iuris­dictionem aliquam descensus exigendi ab ipsis po­terunt , vel possint quomodolibet vendicare. Sta­tuimus etiam mandantes, quod intra totius regni nostri confinia nullas cuique, neque in terris, ne­que in aquis, excepto naullo nauigii, tributum , telonium , aut pedagium, seu etiam — — populi et Iobbagyones ipsius Ecclesiae dare teneantur. — — — — a progenitoribus nostris Ecclesiae memoratae. Vt igitur praemissarum concessio liber­tatum et earumdem innouatio robur obtineat fir­mitatis, nec ab aliquo Successorum nostrorum pro­cessu temporis valeat perturbari, memoratae Al­bensi Ecclesiae praesentes in stabilitatem perpetu­am concessimus litteras sigilli nostri duplicis mu­nimine communitas. Datum anno Incarnationis Dominicae millesimo, ducentesimo, quinquagesi­mo quarto, nonis Augusti per manus Benedicti Archi - Episcopi Strigoniensis, aulae nostrae Can­cellarii, regni vero nostri anno decimo quinto. " ( nono.) E MS. Kaprinai Tomo II. B. p. 58. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom