Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nostri regiminis illibatas; vberiore tamcn cautelae praesidio illis debeinus adesse, quae et praerogati­ua libertatis , et excellentia tituli plus ceteris glo­riantur. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam posterorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod cum vniuersae regni ecclesiae ex generali subustione Tartaricae nationis adeo periis­sent, vt pene penitus desolatae, et plures earuin suppeditatae resurgere in iuribus spiritualium et temporalium, quibus aliquando gauisae fuerant, non valerent; nos circa Albensem Ecclesiam in­tenti, non immerito, .vtpote vbi solium regni et corona conseruatur; et vbi reges Ilun­gariae sacro consecrationis munere perunguntur, vbi nostrorum etiam Antecessorum sacra corpora requiescunt , ipsius dispendio cauere tenemur, ne in libertatibus, quibus ex antiquis Progenitorum nostrorum constitutionibus hactenus inuiolabililer freta fuit, et praecipue beati regis Stephani , qui prius i|)sam fundauit, et dotauit, possessionibus­que pluribus ditauit, ac libertatibus et libertatum praerogatiuis specialiter decorauit , nostris diebus et temporibus debeat vacillare ; ea enumerando , quae temporibus successiuis in detrimentum me­moratae ecclesiae vergi possunt, priuilegia ipsius antiquitus obtenta , et per consequens libertates, et libertatum praerogatiuas innouantes, cum rati­habitione omnimoda confirmamus innouata. Itaque firmo statuimus edicto , quod prouti a Progenito­ribus nostris primitus fuit ordinatum, sicut lobba­gyones tatn nobiles , quam conditionarios eiusdeni ecclesiae non tenemur iudicare , sic nec heredes nostri, nobis in regno succedentes, nec Palatinus pro tempore constitulus, nec Comes alicuius Ca-

Next

/
Oldalképek
Tartalom