Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pro cibis fratruin infirmorum, quatuor marcas annuatim. Itcm pro coopertoriis renouandis, marcam vnam annuatim; et pro lardo marcam vnam anmiatim. Yt autem statuti huius robur processu temporis per aliquam partem non possit infirmari, in testimoHium partis vtriusque, praesens scriptum supranominati Comitis Micliaelis sigilli et nostrorum fecimus nmnimine roborari. Datum die Dominica idus Septembris in Capitulo Prouinciali in Gyuth, anno Gratiae MCCXLYIII. E Collect. Heuenesiana Tom. XXIX. p. 161—2. A. Ch. 1248. Testirnonium Capituli Quinque - Ecclesiensi* de terra Cheley nuncupata, Nanae Comiti vendita. Farcasius , Quinque-Ecclesiensis Praepositus , totumque eiusdem loci Capitulum: Omnibus praesens scriptum cernentibus, salutem in Domino. Gregorms, Claudius, Antonius, Ladislaus, et Petrus, fratres, filii Gregorii, de genere Kalani, nostra constituti in praesentia, vna cum Domina Dominica, condam Sorore Jurkonis, iilii Jurkonis, cognata eorumdem, ct Christophoro ipsius marito, confessi sunt: quod ipse quandam partein terrae, quae Cheley nominatur, sitae iuxta Danubium, in Comitatu de Barana, ad ipsos a praedicto Jurkone iure haereditario deuolutae , de ipsorum Christophori et dominicae consensu, Nanae Comiti, ibidem praesenti vendiderunt quatuor marcis de argento, et tandem pecunian nostra in praesentia receperunt. Quod vt ratum et firmum permaneat, ad petitionem praedictorum Christophori et Dominicae, Gregorii, Antonii , Ladislai, et Petri similiter , litteras praesentes, nostri appositione sigilli