Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
'A. Ch. 1254. Iclem Bela Gregorio, filio Nata , pro terris ad castrum Tuhul applicatis, alias in Comitatu Zemplinierisi confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallieiae, Lodomeriaeque Rex. Omuibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ipsa pietas nos inuitat, vt subiectos cum moderamine iustitiae foueamus, nec a regia Celsitudine procedat iniuria, vnde nasci iustilia consueuit. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire ; quod cum nos terras Gregorii , filii Nata, quarum 110mina sunt Gykeu, Poya, Holloszegh, et Egerpataka, ad 25. aratra sufficientes, existentes infra castrum Tubul, mansionatas quidem ac populatas, ab ipso recepissemus, et ad vtilitatem Castri Tubul dedissemus perennaliter j volentes ex officii nostri debito, ne cuiquam graues in sua iustitia existamus, in concambium earumdem terrarum dicto Gregorio, filio Nata, terras quasdam, Lezna scilicet, et Chemernya, ad triginta aratra sufficientes, sitas in Comitatu Zempliniensi, in quibus Mikora et Naualad antea residebant, vacuas omnino, et habitatoribus carentes, sibi et per eum suis haeredibus, heredumque successoribus contulimus iure perpetuo possidendas, et ipsum Gregorium per fidelem nostrum Michaelem, Comitem de Sarus, in possessionem earumdem terrarum introduci fecimus corporalem — — In cuius rei perpetuam firmitatem, praesentes litteras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum annoDomini MCCLIY. sexto Kalendarum Ianuarii, regni autem nostri anno vigesimo. " Apucl Wagner Diplomat. Saros. p. 283. Ex autegrapho. Katona Tom. VI. p. 217. sq. Qui etiam post sorTom.IV. Vol.II. 15