Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
rie, Dalmat. Croat. Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Omnibus orihodoxe fidei cultoribus, presens scriptum inspecturis , salutem in eo, qui regibus dat salutem. Licet in humanis dispositionibus nichil stabile, nichil quoque perpetuum, quidquid est corruptioni subiectum, sed caduca sunt hominum omnia, et temporum diuturnitate labuntur j illud tamen , quod Ecclesiis et locis religiosis pia consideratione efficitur, intuitu Iesu Christi, qui vnicuique in districto examine pro meritis respondebit, nulla corruptione inficitur, sed perpetua potius stabilitate repositum , multiplicato foenore reseruatur. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire , quod quum per subitam irruptionem Tartharorum, Regnum nostrum acerbe exstitisset, diuino, vt credimus, iudicio flagellatum, et in ciuitate Strigon. quam iidem hostiliter per seuitie sue rabiem inuaserunt, ciues eiusdem vtriusque sexus, absque delectione ordinis ac etatis, nec non innumerabiles illuc congregatos aliunde igne et gladio miserabiliter consumpsissent; Ecclesia de P 1 ys quedam monumenta et priuilegia ibidem ob securitatem posita, confecta super quibusdam aliis redditibus a nobis, nostrisque predecessoribus, Illustribus regibus Yngarie, intuitu salutis et retributionis eterne collatis, amiserit; dilectus nobis in Christo frater Iohannes Abbas eiusdem Ecclesie, qui nostris, nostrisque regni, nec non Baronum nostrorum seruitiis deuote, et assidue desudauit, in nostris legationibus deferendis se et sua diuersis periculis exponendo, humiliter suplicauit, vt possessiones, tributa et redditus Ecclesie de Pljs, quorum priuilegia amissa fuerant, nostri priuilegii ile-