Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pronunciatione , Germanis Schmegen , Slauis Zmisan audit. Plures in Scepusio fuisse Caniferorum possessiones , nomen pagi Hundsdorf , villa canis, memoriatn retinet. A. Ch. 1254. Idem Bela priuilegia, hospitibus de Zolyom ante annos quinque concessa, confirrnat. Bela, D. gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lod. Comaniaeque Rex. Omnibus, ad quos praesens scriptum peruenerit, salutem in omnium Saluatore. Regalis benignitas se liberalem exhibet vniuersis, quum omnium petentium desideria perspicit. Quum subiectorum vtilitatibus condescendit, ipse in eorum quiete quiescit, et fouetur in pace; quum regis sit proprium , in subiectoruin multitudine et opulentia gloriari. Ad vniuersorum vero notitiam volumus peruenire, quod accedentes ad nostram praesentiam hospites nostri de vilia Zotpn, a nobis petierunt instanter, vt priuilegium liberTatis ipsorum , per stillam et aquae guttas maculatum , nostro dignaremur priuilegio reriouare; cuius quidem priuilegii teuor talis est (Vide ad annum MCCXLIX.) Nos igitur et beneficia, a nobis collata, illibata volumus omni tempore conseruare, et etiam ampliora conferre, eorumdem hospitum petitionibus inclinati, ipsum priuilegium, quod propter stillicidium et aquae guttas vidimus deturpatum, duximus, de verbo ad verbum insertum praesentibus , auctoritate regia , tenore praesentium renouandum. Ad haec, quum iidem Hospites nostri nobis exponant , quod terram non haberent sufficientem vsui eorumdem; et ob hoc peterent, vt terram villae Ii\lasz prope Zolon, in qua nostri piscatore^habitabant,