Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
videlicet Archiepiscopi Strigoniensis, vhi sunt duae inetae de terra iiindatae. Ibi aulem adiacens eidem terrae Leduch extenditur vlterius, sicut visu percipi potuit, per spacium quantum ex circuitu arcus sagittato potuit capere duplicata, et ibi stant duae metae terreae angulares; hinc vero procedens, per quandam semitam intra siluulas incipit tenere terminos cum villa Nymchich, et ibi diuertit, tendendo ex parte sinistra, versus meridiem habetur quaedam meta terrea, quae tenet terminos inter villam Nymchich et villam lvanck, postmodum autem tendit ad quandam metam terream distinguentem videlicet terram Gymus a terra Ivanch. Dehinc etiam progreditur vsque ad aliam metam terream iuxta riuum Bunos locatam, abhinc ipsum riuum transiens procedit vsque ad magnam viam, quae ducit Nitriam, vbi est meta de terra facta, hinc procedens regreditur ad priorem metam, vnde prius inceperat, vbi, vt supra dictum est, sunt tres metae de terra erectae; haec itaque circuitu totaiiter terminatur. Vt igitur praesentis rei donatio robur obtineat perpetuae firmitatis, nec in posterum valeat modo quolibet impugnari, praesentes litteras concessimus dupplicis sigilli munimine roboratas. Datum Anno Domini MCCLIII. Tertio Idus Marcii Begni autem 110stri Anno decimo octauo. Ex autographo liberalitate Comitis Ios. Forgach obtento. Tom. IV. Vol.il. 14