Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
f 201 A. Qh. 1255. Idem Innocentiui donationem F/atribus Se~ pulchri Dominici ab Andrea II. ante annos Ab.factam, confirmat. Innocentius — — dilectis filiis FF. dominici sepulcliri, in Yngaria et Sclauonia constitutis, salutem. — Dum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, idem vigore aequitatis , quam ordo exigit, ratum habemus , et per sollicitudinem officii nostri iustis postulationibus grato concurrentes assensu, septem villas, cum suis omnibus appertinentiis, immo etiam subditis, et alia iura, seu bona, quae clarae memoriae Andreas Rex Yngariae, prouida vobis pietate concessit, sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis , vt in ipsius regis scripto authentico continetur , vobis et per vos domui Yestrae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti testimonio communimus. Nulli ergo — Datum idibus Octobris Pontificatus nostri anno XI. " Apud Farlat. Tom. V. p. 358. Katona Tom. V7. p. 191. Innocentius, postquam audiuisset, opera Fratrum Fraedicatorum multos ex. Cumanis ad Christi fidem traductos esse , „ magna laetitia delilmtus, vt Raynaldus loquitur ad A. MCCLIII. nro. XXVI. ad conciliandam Praeconilms euangelicis auctoritatem , illis concessit ( Lib. XI. epist. CDXVI.) vt Christi fidelihus, ipsorum conciones audituris, triginta et quadraginta dierurn indulgentias impertirentur ; praeterea Pannoniae Archiepiscopis concessit, (ihidem epist. CDXVIII. ) vt suscepta ah iis , qui se ad Christi cultum traduxerant, canonicae irregularitatis impedimenta , dummodo facinus atrox et immane non foret, amouere possent. " Eiusdem Ordinis sodales , teste Prajo Diss. in ann. vet. p. 65. datis anno MCCLIII. decimo kalendas Augusti litteris ad conucrtendos Chazaros adhortatus est. '