Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
intuitu tcmporalia gpiritualibus, transitoria perpe tuis felici commercio commutare volentes, pro ol) tinendo quoque nobis, ac animae felicis recordationis Colomanni, quondam llegis , charissimi fratris nostri , salutis aeternae remedio, quamdam terram L i s z k a-01 a s z i nuncupatam, ad nos immediate pertinentem, et vineam cum vno situ curiae (Hazhely) in Potak, sine haerede decedentis, contulimus , dedimus , tradidimus et donauimus Ecclesiae Beati Martini de Scepus , jperpetuo donationis titulo, irreuocabiliter possidendam; reuocantes, irritantes , auchtoritate praesentium, imo cassa penitus et irriia fore pronunciantes, omnia priuiJegia, instrumenta, seu quaelibet munimenta, quae Matliias Praepositus de Scepus sUper donatione , et collatione praedictae terrae et vineae, nomine fratrum suorum carnalium a nobis, vel a quocunque alio in fraudem dictae Ecclesiae Sancti Martini de Scepus carnalitatis affectu ductus, non iudicio rationis , praeter conscientiam et voluntatem nostram obtinuisse dignoscitur , vel etiam impetrasse: cum intentionis nostrae non fuerit, nec sit, terram praedictam eidem Praeposito conferre ; sed potius Ecclesiae Sancti Martini de Scepus saepe dictae. Et ol) dictus Matliias Praepositus terram ipsam siue vineam haeredibus suis carnalibus, vel quibuslibet aliis priuatis personis donare, relinquere, vel legare nequiuerit iuxta canonicas sanctiones. Cuius quidem terrae LiszkaOlaszi vocatae metae circumferentiales lioc ordine distinguuntur : Quod prima meta incipit super vadum fluuii Toltislioatew nuncupati; quod vulgariter lleue dicitur; a parte orientis, quod Reue in magua via, qua transit ad Potak, est adiacens, vbi