Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tubag, perlinentes ad eamdem villam Cliege iuxta transitum magnae viae euntis de Cliege ad villam Nogbezermen dielam, infra et supra. Item dedi­mus terram quamdam paruam, Tauernicorum 110­strorum Kis - Kampnath vocatam, prope Ticziam iuxta villas Episcopales Eurem, et Mohagteu ap­pellatas. Item dedimus tertiam partem tributi de Porozlou in terris et aquis cum vna curia ; a parte superiori villae Porozlou, comitatui Ileues­ujuar pertinentem; ac cum vna inagna naue; sal­ua decima parte tributi, quam Ecclesia Agriensis a tempore suae fundationis percepit pacifice et quiete. ltem dedimus vnum fossatum, siue foueam, salis fodinam liberam , in Deszakna ; sine omni tributo et exactione tam in terra, quam in aquis, si in A­griam sales de eadem extractos deferre voluerint per naues, vel in curru, vel ibidem vendere; de~ dimus et auctoritatem ipsi Lamberto Episcopo, pro nomine suae Ecclesiae, vel in Tizenkii, vel in vel in Kerekii, quae sunt in territorio Ecclesiae A­griensis, castrum aedificandi; hoc maxime de­clarando : quod nullus Episcoporum , qui pro tem­pore fuerit, possit et valeat, de possessionibus praedictis aliquam vendere, commutare, aut quo­uis modo alienare; quodsi aliquo modo alienaue­rit, pro non alienatis eo ipso habeantur: et liaere­des ac successores nostri Reges in praedictis posses­sionibus intactos, etillaesos conseruare primo de se ipsis, postmodum a potentioribus defensare tenean­tur. Et processu temporis, si per quemcunque po­tentemTyrannum ex eisdem possessionibus occupa­tae fuerint; auferendo ab eisdem, memoratae Ec­clesiae Agriensi semper reddant, et restituant; quod si non abstulerint ab occupaloribus, et Ec­/ 2 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom