Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tediclis, nomine Eeclesiae memoratae, duximus confirmandam; parti aduersae silentium perpetuum, sicut decuit, imponentes. Metae autem ipsius terrae, sicut per litteras Iacobi, Magistri domus liospitalis Sancti regis de Strigonio, fidelis nostri , cui inspectionem eiusdem terrae ac metarum commisimus, nobis constitit, lioc ordine distinguuntur: Imprimis apud Ecclesiam omnium Sanctorum desupra dicta Vjgyeno, continet vnLim fundum curiae; et similiter eadem Ecclesia pertinet ad terram supra diclam , et habet iugera arabilia quadraginta et septem, silua vero ipsius continet iugera quindecim, et liabet foenetum, quantum potestsuflicere per diem vni homini ad falcandum; commetanei vero eiusdem terrae sunt: capitulum Ecclesiae Sancti Adalberti; capitulum Ecclesiae Sancti Petri Budensis, et Fratres Sancti regis de Thelky ; filius Syluestri, et filii Marcelli. In cuius rei testimonium praesentes eisdein Fratribus concessimus litteras si"iIIorum nostrorum munimine roboralas. o Datuin A. Gratiae. Millesimo, ducentesimo, Quinquagesimo tertio, sexto calendas Iunii, anno aulem regni nostri decimo octauo. u Originales in Arehiuo Camerali. E MSS. Heuenesi Tomo HH. nro. XXXII. p. 106. sq. J4. Ch. 1255. Ideni Bela oppidanis Vag - Vjhely libertatem donat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus, praesentium notitiam habituris, salutem in Domino, qui regibus dat salutem. — Quod cum peccatis exigentibus