Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

gister Ioan a dicto Petro Comite comparauit, et sicbona illorum vuiuersa ad dictum Magistrum Ivan peruenerunt. Quam vtique donationem ac emtio­nem praefatus Archiepiscopus nostro petiit priuile­gio confirmari. Nos itaque cum iusta esset petitio, ct honesta, presentes in perpetuam predictorum omnium firmitatem litteras duximus concedendas, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Iaurini anno Domin MCCLIII. quinto nonas Octo­bris, regni autem nostri anno XVIII." Ex. Originali eruit Pray. 1. c. p. 176 — 7. A. Ch. 1253. Ideni Bela priuilegiales , hospitibus Cri.sien­sibus per Stephanum Banum concessas, roborat. Bela , Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cro­atiae, Ramae, Seruiae, Gallieiae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, prae­sentem paginam inspecturis , salutem in vero salu­tari. Ad vniuersorum notitiam harum serie volu­mus peruenire, quod dileclus et fidelis noster Ste­phanus, Banus totius Sclauoniae, in nostra praesen­tia corporaliter constitulus , litteras suas, liberta­tem hospitum de Cris continentes, nobis praesen­tauit, pelens ipsam libertalem nostro priuilegio confirmari; cuius nos petitioni, vt decebat fauo­rabiliter inclinati, litterarum suarum seriem de verbo ad verbnm rescribi facientes, his duximus inseren­dam, quarum tenor talis est: Nos Stephanus ( v. ad an. 1252.) Nos siquidem praelibatae villae Ji­bertatem per iam dictum fidelem nostrum Banum Sclauoniae rite ac legilime ordinatam per singula approbantes, praesenti priuilegio, de regia libera­Jilale duximus confirmandam. In cuius lilierlalis

Next

/
Oldalképek
Tartalom