Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

runt, et constituerunt: vt si vsque dictum festum ipse Pelrus, vel quiscunque alius de genere suo, triginta duas marcas Petro solutas per eos sibi re­stitueret, posset sic illa terra redimi ab eisdem. Si autem vsque dictum festum nec ipse Petrus, nec aliquis de generatione sua restitueret eis sum­mam pecuniae memoratam; ex tunc terra.Czobaj perpetuaretur supranominatis fiiiis El. Capitulum Agriense, si coram eo in festo Sancti Michaelis di­cta summa pecuniae illis non fuerit restituta , vel ex parte Petri , vel Consanguineorum eius, dabit eis litteras stabiles super perpetuatione terrae Czo­bay filiis E1 saepe dictis. In cuius rei memoriain jjraesentes litteras sigillo nostro munitas, omnibus supradictis consentientibus eisdem de villaLeuk du­ximus concedendas. Datum in Castris iuxta Wien­nam in crastino sanctorum Geruasii et Protasii Martyrum. " Nos igitur Capitulum Agriense cum coram nobis pecunia supra dicta nec a Petro, nec ab aliquo suorum fuisset restituta, Antonio, Clie­pano, et Belhe supradictis in festo Sancti Michae­lis, et exspectantibus per biduum, nemine aulem ex parte altera comparente, dedimus litteras no­stras praesentes secundum quod inclyti regis inan­dabatur (literis) ad stabilitatem rei praedictae com­muni fratrum nostrorum consensu ; istis tamen prae­sentibus: Nicolao Praeposito, Farcasio Cantore, Thoma Lectore, Pelro Custode, Magistro Leusta­chio noui Castri, Yrbano de Zabouch, Ladislao de Patha, Ioanne de et Marchulfo de \ ngh Archidiaconis, et aliis multis. Anno Domini Mil­lesimo, ducentesimo, quinquagesimo sccundo. IIe­gnante glorioso Hungariae llege I3ela, Sede Slri­goniensi vacante, Benedicto Colocensi Arehiepisco-

Next

/
Oldalképek
Tartalom