Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ensi, in fructibus decimarum suarum, excepta quarta Sacerdotuin, de nostris possessionibus, pro­uentibus, vbi episcopalia liorrea liabebantur, et de deciinis ©mnium terrae eductorum, et de foetibus quorumlibet animalium, brutorum, exigebatur, videlicet in Sarus, Eperyes, Sceben, Kis-SarusJ, Sebefalua, Kajutha, Ardounyars, Vrkutha, Ostro­potoka, Megyepotoka, Gregorfalua, Vjfalu , Vjszil­va, Teuchik, et Kapy vocatis, nec non cum villa episcopali Scentmilialy, ex nostra collalione possi­debat Ecclesia Agriensis, talem feeiinus commuta­tionem: quod pro totali fructu decimarum de vil­lis praedictis prouenientium, et non plurium, si in processu temporis in noualibus nostris populi se fundarent, in eodem territorio ac villa Scentmihaly praedicta restituimus vniuersaliter villam C s e r e p, cum omnibus vtilitatibus suis, siluis videlicet, et montibus ac terris arabilibus, in Comitatu Jlor­sod existentem ; quae fuit quondam Kathapani Epi­scopi Agriensis, ab Egidio, filio Crispini, et Epi­scopatui Ecclesiae Agriensis de consensu JDomini Andreae Regis, carissimi Patris nostri, felicis me­moriae, per eundem Katapanum Episcopuin lega­ta; quam Jrenus Banus postea per potentiam nite­batur sibi appropriare in praeiudicium Ecclesiae Agriensis; cui quidem Ireno Bano , in concambium assignauimus villam nostram propriam Eczeg vo­catam , prope Sajovize existentem, vt Agriensem Ecclesiam non perturbaret; et pacifice dimitteret villam Cserep. Metae hoc ordine distinguuntur, et procedunt: Prima meta incipit inter Sejiteintrio­nem et orientem, in loco, qui Bozyasheg voca­tur, et separat a terra Noggeur vocata, castri nostri de Borsod; deinde vadit quasi per circuitum Tom. IV. Vol. 11. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom