Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
E Diplomatario Mereyianae familiae obtinnit Katona Tom. VI. p. 167. stp JtL 3 (r 4A. Ch. 1252. Achilles, Episcopus Quinque - Eccles. terras S. Iacobi de Irugh , Paulinorum , recenset ac confirmat. Achilles, Dei gratia, Episcopus Quinqueecclesiensis, Vniuersis Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis, salutem in Domino. Ad vniuersorutn notitiam harum serie volumus peruenire. Quod cum nos ad Ecclesiam sancti Iacobi de Irugh causa visitationis accessimus , Frater Antonius, Prior eiusdem Ecclesiae vna cum fratribus suis a nobis petiit humiliter et deuote, vt possessiones Ecclesiae suae videremus, et metas earumdem, in quibus commetanei eum saepius turbauerant, nos ipsis emendaremus. Volentes itaque Beato lacobo in hac parte deseruire, et vt expensam de paupertate fratrum nobis factam, labore proprio refunderemus, personaliter accedentes, cuxiam ipsius ecclesiae domos, vineas, et quaedam de terris suis et foenetis circuiuimus; sed quia tardum erat ire per singula, homines nostros fide dignos, Magistrum Benedictum deQuinqueecclesiis, Andream , filium Chymoz, iobbagionem Ecclesiae nostrae , vna cum aliis iobbagionibus et commentaneis, ad contuendum omnes possessiones Ecclesiae, et ponendum metas, vice nostra duximus relinquendos. Qui postmodum ad nos redeuntes dixerunt has inuenisse et circuisse possessiones: videlicet primo: donationem Venerabilis Patris Bartholomaei, quondam Episcopi Quinqueecclesiensis , qui dictam Ecclesiam fundauerat; scilicet vnum