Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rando eius eollationem salutarem factam legaliter et deuote, octo rnarcas argenti dedit ei ratione colla­tionis terrae Pethul nominatae; et sic ipsa terra Pethul cesserat Archiepiscopatui possidenda. Ha­bito itaque diligenti cum D. nostro Archiepiscopo tractatu, cum medietate terrae Fizegh terra Archi­episcopatus carere non valeret, et ipsas quindecim marcas soluere non possemus propter breuitatem termini, nobis consentientibus et consulentibus Do­minus Archiepiscopus terram Petthui nominatam Magistro Iwan, ac Andreae filio ipsius et eius hae­redibus, haeredumque successoribus, contulit per­petuo possidendam. Ipse vero Magister Iwan emit nobis pro Archiepiscopatu medietatem terrae Fi­zegh, quindecim marcas argenti soluendo pro ea­dem. Ad maiorem etiam certitudinem ipse Domi­nus Archiepiscopus praesentibus suum sigillum fe­cit apponi, et appendi. Yt autem huius rei series successu temporis irreuocabilis existat, praesentes dedimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Actum an. gratiae MCCLII. Iob Praeposito Bachien­si, Andrea Lectore, Simone Cantore, Benedicto Bachiensi, Simone Syrmiensi Archidiaconis, Adri­ano Custode Bachiensi , Loys Bodrogiensi, Simone Szegediensi, Archidiaconis. Antonio Decano, ce­terisque Canonicis in Ecclesia Dei feliciter mini­strantibus." E Collect. Dipi. Wagneriano - Jankovichiana. nro 19. p. 50. MSS. Heuenesiana Tom. GGG. nro XXIX. n. 203 — 5. Item JJ. nro XXXVI. p. 66. Originales in archiuo camerali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom