Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1252. Rolandus Palatinus litem de terra Saap agitatam, cessione duorum iugerum in insula Palaza, pacifice complanatam fuisse testatur. Nos Rolandus Palatinus et Comes Posoniensis omnibus presentes litteras inspeeturis , duximus significandum. Quod cum litis materia mota fuisset inter Botonem et Budulo ex vna parte, Ivankam, Csekeu, Samud, Mika, Nicolaum, Ioachun, Thomam et Martinum ex altera, super facto terrae Saap coram nobis ; licet inter ipsas partes diutius exstitisset disceptatum, tandem inter partes ex nostra permissione taliter extitit ordinatum: Quod Boto et Budulo pro bono pacis Ivancae, et cognatis, ac fratribus suis praenotatis, concesserunt terram in longitudine et latitudine duorum iugerum in insula Palaza eisdem causa commorandi tali adiectione interposita, vt omnis lis super facto terrae Saap de medio tolleretur. In cuius igitur rei testimonium et memoriam litteras praesentes sigilli nostri appensione munitas duximus concedendas. Datum apud villam Oltua feria quarta post Dominicarn Laetare proximam. Anno Dominicae Incarnationis MCCLII. E Coll. Dipl. L. B. Mednydnszky. A. Ch. 1252. Testimoniales A. Capituli Colocensis super medietate possessionis Fizegh , cum terra Pethul A. Episcopatui donata , permutata. Nos , Bachiensis Ecclesiae Capitulum significamus vniuersis Christi fidelibus , praesentes paginas inspecturis, quod nobilis vir Gregorius, filiusThomae Bani, inconsulto et inrequisito venerabili Patre et Domino nostro Benedicto, Dei gratia Archi-