Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Szyrzyc Cracouiensis Diaecesis, Ordinis Cisterciensis, pro octoginta et tribus marcis puri argenti, iure perpetuo haereditario in perpetuum possidendam, sicut in nostra et aliorum multorum presencia, dicti milites sunt publice protestati; possessionem eidem hereditatis ibidem predicto Abbati conferentes, et asserentes nihilominus, sibi pro ipsa totam pecuniam esse ex integro persolutam. In cuius rei testimonium, et etiam firmitatem, ad petitionem vtriusque partis, presentes litteras , sigilli nostri munimine roboratas, predicto Abbati duximus concedendas. Actum in Yrzeth, pridie Idus Maii. Anno Domini Millesimo, ducentesimo , quinquagesimo secundo. In presencia horum testium: Nicolaus Pincerna Cracouiensis. Thomas Thesaurarius Ducis. Sando succamerarius etc. etc. Apud Bardosi p. 58. A. Ch. 1252. Boleslaus Cracou. ac Sandom. Dux desertos in antiqua villa 100. mansos Petro Ahhati et fratrihus Coenohii de Scyrzic pro illocandis illuc iure theutonico colonis , attribuit; vnaque iubet antiquam villam deinceps ciuitatem Neoforensem nominari, lihertatibus et obligationibus istius recensitis. In nomine Domini Eterni Amen. Nos Boleslaus, Cracouie et Sandomirie Dei gratia Dux, notum testatumque facimus vniuersis, praesentibus et futuris: quod dilectorum Petri Abbatis, et Fratrum Conuentus, Domus de Szyrzic, Cisterciensis Ordinis, eleuate petieioni annuentes, libertatem sibi ciuitatem locandi in fundo, pridem a nobis denotato, videlicet super albo Donaiec, iure tlieutonico, moderni fori, indulsimus, et concessimus