Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ticiam harum serie volumus peruenire: quod Ven. Pater, Stephanus, A. Episcopus Strigon. per se­dem Apostolicam in Episcopuin Prenestinum E. Ilom. Cardinalem assumtus, nobis litteras nostras memoriales exhibuit, quod Marcellus de Modor (Madar) de Comitatu Gamariensi , de iobbagioni­bus Castri Zuluga - geuriensis existens, ab inclyte memorie Domino Rege, Andrea, Patre nostro , ob suorum seruitiorum merita obtinuisset; quod a debito, in quo predicto castro ipse et eius fil 1 11 videlicet Benedictus, Marcellus, et Elias, teneban­tur, plenius essent exempti, et inter seruientes regis censerentur; et eadem in omnibus libertatis praerogatiua fruerentur; petens: quod cfim sibi filii prefati Marcelli multa seruitia, et nobis im­pendissent; et Elias, eiusdem Marcelli filius, ad Romanam curiam intenderet cum ipso proficisci, priuilegium patris nostri, quod super libertate sua habentes per incursus amiserant Thartarorum, re­nouare dignaremur. Nos igitur iustis eiusdem Do­mini Archiepiscopi precibus inclinati, praefatam libertatem eis auctoritate presencium conlirmamus ; vt deinceps Castro de Zulgageur nullo seruitio seu debito sint adstricti, sed seruientium nostroruin ipsi et eorum haeredes perpetuis temporibus gau­deant libertate. Vt autem huius libertatis series ir­reuocabilis permaneat in posterum, efe inconcussa ; praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli 110­stri munimine roboratas. Datum Anno Domini millesimo , ducentesimo , quinquagesimo secundo, regni nostri anno decimo septimo. " Ex originali raemhrana Ajchiui Metrop. Strigon.

Next

/
Oldalképek
Tartalom