Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

villa existentium, quns idem Ollrmiannus saeerdos detinebat; vt dicebant: eodem Oltumanno Sacer­dote hoc penitus negante , et dicente : quod bea­tae memoriae Iohannes Archiepiscopus contulerat decimas dictarum curiarum Ecclesiae suae , dum eam dedicaret: quia priuilegium dicti Archiepisco­pi super hoc non exhibebat, quod dicebat se in persecutioneTartarorum amisisse ; et quia ius com­mune faciebat pro fratribus nostris antedictis, de­creuimus : quod habita deliberatione in capitulo', si tres de fratribus , qui decimas de Tyrna et Balarad pro tempore procurarunt , praestiterint sacramentum : quod ipsi nomine Capituli percepe­rint omnes decimas de Balarad, et sacerdos nul­lius curiae decimam percepit, nec percipere de­buit : Sacerdos condignae sententiae subiaceret; super quo praefiximus terminuin competentem ; in qno praedictus Oltumannus Sacerdos comparens tribus de capitulo, quos capitulum ad praestandum Sacramentum super praemissis , habita deliberatio­ne ordinauerat, paratis iurare, prout per nos fuit iudicatum, recognouit et confessus est: quod de­cimae praedictarum Curiarum ad Capituluin perti­nebant pleno iure; non ipse in eisdem aliquod ius habuerat, et habebat. Vnde renunciauit in iu­dicio sponte omni iuri, et omni accomodationi , quam se super his habere dicebat, aut habere po­terat in hac parte. Datum A. Dom. MCCXLVIII. septimo kal. Septembris. " E membrana originali Archiui Capituli Metropolitani Strigoniensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom