Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
abduxerit, vt fur, volumus condemptietur. llem , si ludeus receptum a Cliristiano pignus per spa • tium anni tenuit , si pignoris valor mutuatam pecuniam, et poenam non excesserit, ludeus Iudici sito, pignus demonstrabit, et prius ea vendendi Kabeat libertatem. Si quod pignus per annum, et dum vltra terminum conuentionis apud Tudeum absque vlla protestatione remanserit, nulli super lioc postea respondebit. Item, volumus, vt nullus ludeum super solutione pignorum in sua feriali die audeat coercere. Item, quicunque Christianus Iu deo per vim abstulerit pignus suum , et vt violeute in domo sua exercuerit, vt dissapator Camerae nostrae grauiter puniatur. Item contra Iudeum super caussis inter se exortis , nusquam per suum Iudicem in iudicio proceditur. Statuimus etiam, quod si Iudex Ciuitatis, in qua Iudei morantur, noluerit eosdem secundum tenorem huiusmodi 110stri priuilegii iudicare, sed contra statuta consuetudinis et libertatum ipsorum hactenus obseruatas aggrauare voluerit, priusquain nobis per ipsos innotuerit, remoueatur, et alius de nostra scientia constituatur. Vt autem haec nostra constitutio perpetuam obtineat firmitatem, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnatione MCCLI. Nona Decembris, regni autem nostri anno XVI. " E Hung. Dipl. P. I. p. 466. Katonu Tomo VI. p. 1.58. Est hoc Diploma a Sigismundo, Alberto , Ladislao Posthumo , Mathia Coruino, ct Wladislao II. confirmatum , Coll. Kapr. Tom. XXVII. p. 14. sqq.