Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1248. Bela IV. R. II. Detricum, ftlium Mohol, qui se ad Sayonem fluuium e mortis periculo eripait } terris in Comitatu Sdros donatis remuneratur. .Bela, Dei gratia, Hung. Dalmat. Croat. Eamae, Seruiae, Gallieiae, Lodomeriae, Comaniae, Bulga­riaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus tam prae­sentibus quam futuris, salutem in vero salutari. Li­cet regia pietas manum munificam porrigere debe­at'vniuersis: illum tamen, cuius experta probitas laudata est in prosperis et aduersis , principaliori debet prosequi munere et fauore, vt alii eius exem­plo incitati, ad fidelitatis opera fortius accendantur. Hinc est, quod Detricus, filius Mohol, seruiens noster, qui a primaeuis pueritiae suae temporibus nobis gratum et acceptum indefessae fidelitatis stu­duisset impendere obsequium et gratiosum, in di­uersis regni nostri expeditionibus cum armis mili­taribus et armatis viris fortunae casibus viriliter se exponens, et aliis articulis, quae longum esset enarrare per singula, obsequiorum se deuota prom­j)titudine, et prompta semper deuotione, iuxta nostrae beneplacita voluntatis, exhibere curasset, nolens parcere rebus, neque personae; et speciali­ter cum conflictum iuxta fluuium Sayow cum saeua gente Tartarorum habuissemus ; idem Detricus cui­dam aduersa acie super nos irruenti viriliter se op­posuit; et ab ipso crudeliter vulneratus, a morte nos liberauit. Quamobrem ob eiusdem exigentias meritorum, grata vicissitudine occurrentes, Hcet pro modico reputemus, quod ad praesens agimus, vespectu seruitiorum eiusdcm, quaedam ioca \ena~

Next

/
Oldalképek
Tartalom