Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
gnali eorum de viJla Sagh se ab ipsaEcclesia alieliassent; Dominus Vrias Abbas, Pater venerabilis praefatae Ecclesiae , accepto a no])is Prestaldo, ad nostram citauit praesentiam, proponendo contra eos: quod tam ipsimet, quam terra eorum in ius cedere deberent praefatae Ecclesiae, subtraxissent se, colia sua vJtra ius et licitum erigentes. Ad hoc praedicti liomines responderunt , dicentes : quondam essent liberi, et terra eorum liJjera, a — — eiusdem Ecclesiae, se spontanea voluntate cum sua terra Ecclesiae iam dictae subiugassent; auditis ergo partis vtriusque allegationibus , tale fecimus iudicium : quod si officialis Ecclesiae supradictae, nomine Ybrahimus, praestaret sacramentum , praedicti homines in pristinum redigerentur officium. Cum ergo, ad locum statutuin praedictus Ybrahimus in die assignato praestiturus iuramentum accessisset , praefati homines adstantes, ipsum adiurare non praesumserunt, sicut nobis per relationem nostri Praestaldi, et eorumdem assertionem constitit euidenter; nam coram nobis constituti , vnanimiter proclamauerunt, tam suas personas, quam et terram, quam liberam esse asserel:>ant, iurisdictioni praefatae Ecclesiae pertinere; et in hoc se penitus esse culpabiles; quod se ab officio suo suJ)traxissent debilo. IIis itaque taliter gestis , praefatos homines abrasis capitibus quorumdam ex eis, cum sua terraEcclesiae supradictae, sicuti sui iuris fuerant, in pristinum suum officium, quo primo annexi tenebantur , per nostrum Pristaldum, Dyonisium de Tocli, de genere Bust, restitui fecimus , rationis simul, et iudicii sic regula deposcente. Vt ergo huius rei series rata et stabilis perseueret in posterum, praeTom. IV. Vol.I. 7