Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
praesentium, recipiatis et examinetis prudenter; depositiones ipsorum, vestris inclusas sigillis, et processum vestrum nobis fideliter transmissuri, praefigendo postmodum partibus terminum peremtorium competentem, quo idem episcopus personaliter vel ipse, vt superius expressum est, et altera pars per procuratores idoneos compareant, a nobis iustam, auctore Domino, sententiam reeepturae. Nomina vero testium receptorum in inquisitione praedicta, de quibus ipsi Episcopo copiam facietis, vobis sub bulla nostra mittimus inclusa. Ceterum quum Cornelius Monachus, qui per praefatum Episcopum dicebatur intrusus in monasterium Bistriense , Zacharias, Rotundus et Mathias, principales fautores eorum, fuerint per dictos iudices pro eo , quod citati ad nostram praesentiam non venerint, vinculo excommunicationis adstricti, prout ipsorum litterae continebant, excommunicatos denuncietis eosdem , et faciatis tamdiu ab omnibus arctius euitari, donec coram nobis se personaliter repraesentent , meritorum suorum stipendia recepturi. Quodsi non omnes iis exsequendis interesse poteritis ; duo vestrum ea nihilominus exsequamini. Non obstante, quod tibi fili Prior — — Datum Viterbii Kal. Septembris, pontificatus nostri anno XI." Ex regesto Anni Xf. epist. 217. exscripsit Ignatius C. a Battyan Episcopus Transiluanus. Katona H. C. T. V. p. 804. sqq. Insoliti cuiusdam Diplomatis meminit ad hunc annum Mancini (Comp. Notit. P. II. p. 135.) ,,quo loanni Ahhati anno Christi 1237. regnante Bela IV. rege Hungariae , per annulum etpedum, quorum in ipso diplomate mentio iniicitur, abbatia de Hevviz confertur. "